- CARDAMOMUM amomo et amomidi
- CARDAMOMUM amomo et amomidisimile et nomine et frutice, semine cblongô. Metitur eôdem modô et in Arabia. Quatuor eius genera: viridissimum ac pingue acutis angulis contumax fricanti, quod maxime laudatur: proximum e ruffo candicans: tertium brevius atque nigrius. Peius tamen varitum et facile tritu, odorisque parvi: qui verus, costo vicinus esse debet. Hoc et apud Medos nascitur, pretium optimi in libras: X. duodecim, Plin. l. 12. c. 13. Hodie quid sit, ignoratur. Α῎μωμον autem vocatum est, sicut ἀμωμον λιβάνιον, et κινναμωμον: Videntur enim Graeci veteres omne aroma, quod sincerum ac inculpatum esset, ἄμωμον appellâsse. Salmas. ad Solin. p. 401. et 1307. Cardamonvero nasturrium est, vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.